A. d. V K. Maias cum de iis qui hostes iudicati sunt
bello persequendis sententiae dicerentur, dixit Servilius
etiam de Ventidio et ut Cassius persequeretur Dolabellam.
-- --
arbitrarere utile exque re publica esse, persequerere bello
Dolabellam; si minus id commodo rei publicae facere
posses sive non existimares ex re publica esse, ut in isdem
locis exercitum contineres. nihil honorificentius potuit
facere senatus quam ut tuum esset iudicium quid tibi
maxime conducere rei publicae videretur. equidem sic
sentio, si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam
Dolabella, ad finem et ad dignitatem tuam pertinere eum
persequi.
Ciceronem nostrum in vestrum conlegium cooptari volo.
existimo omnino absentium rationem sacerdotum comitiis
posse haberi; nam etiam factum est antea. Gaius enim
Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est
augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit. est
etiam in lege Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his
verbis: ‘QVI PETET CVIVSVE RATIO HABEBITVR.’ aperte
indicat posse rationem haberi etiam non praesentis. hac
-- --
de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur sicut in rebus
omnibus; tibi autem statuendum est de Domitio, de
Catone nostro. sed quamvis liceat absentis rationem
haberi, tamen omnia sunt praesentibus faciliora. quod si
statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros
accersendi facultas.